ad Hebræos, 13
[1] Caritas fraternitatis maneat in vobis,
[2] et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. •
[3] Mementote vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. •
[4] Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. •
[5] Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam : •
[6] ita ut confidenter dicamus : Dominus mihi adjutor : non timebo quid faciat mihi homo. •
[7] Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. •
[8] Jesus Christus heri, et hodie : ipse et in sæcula. •
[9] Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : quæ non profuerunt ambulantibus in eis. •
[10] Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. •
[11] Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. •
[12] Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. •
[13] Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. •
[14] Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. •
[15] Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. •
[16] Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus. •
[17] Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis. •
[18] Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. •
[19] Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. •
[20] Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum, •
[21] aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. •
[22] Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. •
[23] Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum : cum quo (si celerius venerit) videbo vos. •
[24] Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. •
[25] Gratia cum omnibus vobis. Amen.