ad Hebræos, 11
[1] Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. •
[2] In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
[3] Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent. •
[4] Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. •
[5] Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. •
[6] Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. •
[7] Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum : et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus. •
[8] Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret. •
[9] Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.
[10] Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus. •
[11] Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. •
[12] Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. •
[13] Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. •
[14] Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.
[15] Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi : •
[16] nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem. •
[17] Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones : •
[18] ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen : •
[19] arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit. •
[20] Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. •
[21] Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgæ ejus. •
[22] Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit. •
[23] Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. •
[24] Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, •
[25] magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, •
[26] majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem. •
[27] Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit. •
[28] Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. •
[29] Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt. •
[30] Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. •
[31] Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. •
[32] Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis :
[33] qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, •
[34] extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum : •
[35] acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. •
[36] Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres : •
[37] lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti : •
[38] quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.
[39] Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, •
[40] Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. •