logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

ad Hebræos, 10


add another edition

[1] Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :

[2] alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :

[3] sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.

[4] Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.

[5] Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :

[6] holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.

[7] Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.

[8] Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,

[9] tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.

[10] In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.

[11] Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata :

[12] hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,

[13] de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.

[14] Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.

[15] Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :

[16] Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :

[17] et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.

[18] Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.

[19] Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,

[20] quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,

[21] et sacerdotem magnum super domum Dei :

[22] accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,

[23] teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),

[24] et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :

[25] non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.

[26] Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,

[27] terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.

[28] Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur :

[29] quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ?

[30] Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum.

[31] Horrendum est incidere in manus Dei viventis.

[32] Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum :

[33] et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti.

[34] Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.

[35] Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.

[36] Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.

[37] Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.

[38] Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.

[39] Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.

ad Hebræos, 10