logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

ad Hebræos, 1


add another edition

[1] Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :

[2] novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :

[3] qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :

[4] tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.

[5] Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?

[6] Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.

[7] Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.

[8] Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.

[9] Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.

[10] Et : Tu in principio Domine terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.

[11] Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :

[12] et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

[13] Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?

[14] Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?

ad Hebræos, 1