Genesis, 5
[1] Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. •
[2] Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. •
[3] Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. •
[4] Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias. •
[5] Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. •
[6] Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
[7] Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
[8] Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
[9] Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
[10] Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.
[11] Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.
[12] Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
[13] Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
[14] Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
[15] Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.
[16] Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.
[17] Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
[18] Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.
[19] Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.
[20] Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
[21] Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
[22] Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. •
[23] Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
[24] Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus. •
[25] Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
[26] Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
[27] Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
[28] Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :
[29] vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. •
[30] Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
[31] Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. •