Genesis, 49
[1] Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. •
[2] Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :
[3] Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio. •
[4] Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. •
[5] Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia. •
[6] In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. •
[7] Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël. •
[8] Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. •
[9] Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ? •
[10] Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. •
[11] Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum. •
[12] Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. •
[13] Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. •
[14] Issachar asinus fortis accubans inter terminos. •
[15] Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.
[16] Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël. •
[17] Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. •
[18] Salutare tuum expectabo, Domine. •
[19] Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum. •
[20] Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. •
[21] Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis. •
[22] Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum. •
[23] Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
[24] Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël. •
[25] Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ. •
[26] Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos. •
[27] Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia. •
[28] Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis. •
[29] Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi, •
[30] contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri. •
[31] Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.
[32] Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum. •