Genesis, 44
[1] Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. •
[2] Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita. •
[3] Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
[4] Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ? •
[5] scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis. •
[6] Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est.
[7] Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?
[8] pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?
[9] apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.
[10] Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii. •
[11] Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
[12] Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.
[13] At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. •
[14] Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. •
[15] Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ? •
[16] Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. •
[17] Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
[18] Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem •
[19] dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ? •
[20] et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum. •
[21] Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.
[22] Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.
[23] Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. •
[24] Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.
[25] Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.
[26] Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.
[27] Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
[28] Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet. •
[29] Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos. •
[30] Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),
[31] videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. •
[32] Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. •
[33] Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. •
[34] Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam. •