Genesis, 4
[1] Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum. •
[2] Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. •
[3] Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.
[4] Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. •
[5] Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. •
[6] Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?
[7] nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. •
[8] Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. •
[9] Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?
[10] Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
[11] Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
[12] Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.
[13] Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. •
[14] Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me. •
[15] Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. •
[16] Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. •
[17] Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. •
[18] Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. •
[19] Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. •
[20] Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. •
[21] Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.
[22] Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. •
[23] Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. •
[24] Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies. •
[25] Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
[26] Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cœpit invocare nomen Domini. •