logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Genesis, 39


add another edition

[1] Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.

[2] Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,

[3] qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.

[4] Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant :

[5] benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam :

[6] nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.

[7] Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.

[8] Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :

[9] nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?

[10] Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.

[11] Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :

[12] et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.

[13] Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,

[14] vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,

[15] et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

[16] In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,

[17] et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :

[18] cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

[19] His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :

[20] tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

[21] Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.

[22] Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.

[23] Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

Genesis, 39