logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Genesis, 36


add another edition

[1] Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.

[2] Esau accepit uxores de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi :

[3] Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.

[4] Peperit autem Ada Eliphaz : Basemath genuit Rahuel :

[5] Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.

[6] Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan : et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.

[7] Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant : nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.

[8] Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.

[9] Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,

[10] et hæc nomina filiorum ejus : Eliphaz filius Ada uxoris Esau : Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.

[11] Fueruntque Eliphaz filii : Teman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.

[12] Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau : quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.

[13] Filii autem Rahuel : Nahath et Zara, Samma et Meza : hi filii Basemath uxoris Esau.

[14] Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.

[15] Hi duces filiorum Esau : filii Eliphaz primogeniti Esau : dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,

[16] dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.

[17] Hi quoque filii Rahuel filii Esau : dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza : hi autem duces Rahuel in terra Edom : isti filii Basemath uxoris Esau.

[18] Hi autem filii Oolibama uxoris Esau : dux Jehus, dux Ihelon, dux Core : hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.

[19] Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum : ipse est Edom.

[20] Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ : Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,

[21] et Dison, et Eser, et Disan : hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.

[22] Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.

[23] Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.

[24] Et hi filii Sebeon : Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui :

[25] habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.

[26] Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.

[27] Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan.

[28] Habuit autem filios Disan : Hus et Aram.

[29] Hi duces Horræorum : dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,

[30] dux Dison, dux Eser, dux Disan : isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.

[31] Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi :

[32] Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.

[33] Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.

[34] Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.

[35] Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab : et nomen urbis ejus Avith.

[36] Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.

[37] Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.

[38] Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.

[39] Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau : et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.

[40] Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,

[41] dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,

[42] dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,

[43] dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.

Genesis, 36