logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Genesis, 34


add another edition

[1] Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.

[2] Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.

[3] Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.

[4] Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.

[5] Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.

[6] Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,

[7] ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.

[8] Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :

[9] et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,

[10] et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.

[11] Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :

[12] augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.

[13] Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :

[14] Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.

[15] Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;

[16] tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.

[17] Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.

[18] Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,

[19] nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.

[20] Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :

[21] Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.

[22] Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.

[23] Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.

[24] Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.

[25] Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,

[26] Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.

[27] Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.

[28] Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,

[29] parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.

[30] Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.

[31] Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?

Genesis, 34