Genesis, 3
[1] Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ? •
[2] Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur : •
[3] de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. •
[4] Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini. •
[5] Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. •
[6] Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit. •
[7] Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. •
[8] Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. •
[9] Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ? •
[10] Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. •
[11] Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?
[12] Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
[13] Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi. •
[14] Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ. •
[15] Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. •
[16] Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. •
[17] Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. •
[18] Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. •
[19] In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris. •
[20] Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium. •
[21] Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos : •
[22] et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. •
[23] Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.
[24] Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. •