logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Genesis, 25


add another edition

[1] Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :

[2] quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue.

[3] Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.

[4] At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.

[5] Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :

[6] filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.

[7] Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.

[8] Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.

[9] Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,

[10] quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.

[11] Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.

[12] Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et

[13] hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,

[14] Masma quoque, et Duma, et Massa,

[15] Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.

[16] Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.

[17] Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.

[18] Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.

[19] Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :

[20] qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.

[21] Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.

[22] Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.

[23] Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.

[24] Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.

[25] Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.

[26] Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.

[27] Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.

[28] Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.

[29] Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,

[30] ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.

[31] Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.

[32] Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?

[33] Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.

[34] Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

Genesis, 25