Genesis, 15
[1] His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. •
[2] Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. •
[3] Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.
[4] Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.
[5] Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum. •
[6] Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. •
[7] Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.
[8] At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ? •
[9] Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. •
[10] Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit. •
[11] Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
[12] Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. •
[13] Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. •
[14] Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia. •
[15] Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. •
[16] Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. •
[17] Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. •
[18] In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten, •
[19] Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos, •
[20] et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,
[21] et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.