Genesis, 10
[1] Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium. •
[2] Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. •
[3] Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma. •
[4] Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. •
[5] Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis. •
[6] Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
[7] Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.
[8] Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,
[9] et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. •
[10] Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. •
[11] De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. •
[12] Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna. •
[13] At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,
[14] et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
[15] Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,
[16] et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,
[17] Hevæum, et Aracæum : Sinæum,
[18] et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.
[19] Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. •
[20] Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
[21] De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. •
[22] Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. •
[23] Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.
[24] At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. •
[25] Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.
[26] Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,
[27] et Aduram, et Uzal, et Decla,
[28] et Ebal, et Abimaël, Saba,
[29] et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan. •
[30] Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
[31] Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.
[32] Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium. •