logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

ad Galatas, 4


add another edition

[1] Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium :

[2] sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre :

[3] ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.

[4] At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,

[5] ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

[6] Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.

[7] Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum.

[8] Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.

[9] Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?

[10] Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.

[11] Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.

[12] Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.

[13] Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea

[14] non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.

[15] Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.

[16] Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?

[17] Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.

[18] Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos.

[19] Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :

[20] vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.

[21] Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?

[22] Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.

[23] Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :

[24] quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar :

[25] Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.

[26] Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.

[27] Scriptum est enim : Lætare sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis : quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.

[28] Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.

[29] Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.

[30] Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.

[31] Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit.

ad Galatas, 4