logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

ad Galatas, 3


add another edition

[1] O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ?

[2] Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?

[3] sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini ?

[4] tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa.

[5] Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?

[6] Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :

[7] cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.

[8] Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes.

[9] Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.

[10] Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.

[11] Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit.

[12] Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis.

[13] Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno :

[14] ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.

[15] Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.

[16] Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus.

[17] Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.

[18] Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.

[19] Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.

[20] Mediator autem unius non est : Deus autem unus est.

[21] Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.

[22] Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.

[23] Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.

[24] Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.

[25] At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.

[26] Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.

[27] Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.

[28] Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

[29] Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.

ad Galatas, 3