ad Galatas, 1
[1] Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis : •
[2] et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ.
[3] Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,
[4] qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
[5] cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
[6] Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium : •
[7] quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. •
[8] Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. •
[9] Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. •
[10] Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quæro hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. •
[11] Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem : •
[12] neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. •
[13] Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
[14] et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum. •
[15] Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,
[16] ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini, •
[17] neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum : •
[18] deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim : •
[19] alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. •
[20] Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. •
[21] Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ. •
[22] Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo : •
[23] tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat :
[24] et in me clarificabant Deum.