logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

ad Philippenses, 3


add another edition

[1] De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.

[2] Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.

[3] Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,

[4] quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,

[5] circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus,

[6] secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela.

[7] Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.

[8] Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,

[9] et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu : quæ ex Deo est justitia in fide,

[10] ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus :

[11] si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis :

[12] non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.

[13] Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum,

[14] ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.

[15] Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.

[16] Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.

[17] Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.

[18] Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi :

[19] quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.

[20] Nostra autem conversatio in cælis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,

[21] qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.

ad Philippenses, 3