logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

ad Philippenses, 2


add another edition

[1] Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis :

[2] implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,

[3] nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,

[4] non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.

[5] Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :

[6] qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo :

[7] sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

[8] Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

[9] Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen :

[10] ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,

[11] et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

[12] Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.

[13] Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.

[14] Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus :

[15] ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,

[16] verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.

[17] Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.

[18] Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.

[19] Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.

[20] Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.

[21] Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.

[22] Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.

[23] Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.

[24] Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.

[25] Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos :

[26] quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.

[27] Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.

[28] Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.

[29] Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ;

[30] quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.

ad Philippenses, 2