logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

ad Philippenses, 1


add another edition

[1] Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.

[2] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

[3] Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,

[4] semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,

[5] super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.

[6] Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :

[7] sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.

[8] Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.

[9] Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu :

[10] ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,

[11] repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.

[12] Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii :

[13] ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,

[14] et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.

[15] Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant :

[16] quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.

[17] Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.

[18] Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.

[19] Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,

[20] secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.

[21] Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.

[22] Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.

[23] Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :

[24] permanere autem in carne, necessarium propter vos.

[25] Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :

[26] ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.

[27] Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii :

[28] et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo :

[29] quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :

[30] idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.

ad Philippenses, 1