Ezechielis, 35
[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens : •
[2] Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi : •
[3] Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, mons Seir : et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
[4] Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris : et scies quia ego Dominus.
[5] Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ : •
[6] propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur : et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. •
[7] Et dabo montem Seir desolatum atque desertum : et auferam de eo euntem et redeuntem.
[8] Et implebo montes ejus occisorum suorum : in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.
[9] In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur : et scietis quia ego Dominus Deus. •
[10] Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi : •
[11] propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos : et notus efficiar per eos, cum te judicavero. •
[12] Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quæ locutus es de montibus Israël, dicens : Deserti ; nobis ad devorandum dati sunt.
[13] Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra : ego audivi. •
[14] Hæc dicit Dominus Deus : Lætante universa terra, in solitudinem te redigam, •
[15] sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi : dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis : et scient quia ego Dominus. •