logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Ezechielis, 15


add another edition

[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

[2] Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum ?

[3] numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas ?

[4] Ecce igni datum est in escam : utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam : numquid utile erit ad opus ?

[5] Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus : quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis ?

[6] Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem :

[7] et ponam faciem meam in eos : de igne egredientur, et ignis consumet eos : et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos,

[8] et dedero terram inviam et desolatam, eo quod prævaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.

Ezechielis, 15