logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Ezechielis, 12


add another edition

[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

[2] Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt, quia domus exasperans est.

[3] Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum, in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est :

[4] et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.

[5] Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum :

[6] in conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.

[7] Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem : et vespere perfodi mihi parietem manu, et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.

[8] Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :

[9] Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?

[10] Dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.

[11] Dic : Ego portentum vestrum : quomodo feci, sic fiet illis : in transmigrationem et in captivitatem ibunt.

[12] Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur : parietem perfodient, ut educant eum : facies ejus operietur, ut non videat oculo terram :

[13] et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum : et ipsam non videbit, ibique morietur.

[14] Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.

[15] Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.

[16] Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.

[17] Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

[18] Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.

[19] Et dices ad populum terræ : Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël : Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent : ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.

[20] Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.

[21] Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

[22] Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium : In longum differentur dies, et peribit omnis visio ?

[23] Ideo dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël : et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis.

[24] Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël,

[25] quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius : sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.

[26] Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

[27] Fili hominis, ecce domus Israël dicentium : Visio quam hic videt, in dies multos, et in tempora longa iste prophetat.

[28] Propterea dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus : verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.

Ezechielis, 12