Ezechielis, 11
[1] Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portæ viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi. •
[2] Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,
[3] dicentes : Nonne dudum ædificatæ sunt domus ? hæc est lebes, nos autem carnes. •
[4] Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.
[5] Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hæc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.
[6] Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis. •
[7] Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus. •
[8] Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
[9] Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.
[10] Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus. •
[11] Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos.
[12] Et scietis quia ego Dominus, quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati. •
[13] Et factum est cum prophetarem, Pheltias, filius Banaiæ, mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ? •
[14] Et factum est verbum Domini ad me, dicens : •
[15] Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem. •
[16] Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt. •
[17] Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.
[18] Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa. •
[19] Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, •
[20] ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
[21] Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus. •
[22] Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :
[23] et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis. •
[24] Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.
[25] Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.