Exodus, 9
[1] Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
[2] Quod si adhuc renuis, et retines eos,
[3] ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis. •
[4] Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël.
[5] Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra. •
[6] Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum ; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit. •
[7] Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. •
[8] Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone.
[9] Sitque pulvis super omnem terram Ægypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti. •
[10] Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis :
[11] nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti. •
[12] Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. •
[13] Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
[14] Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra. •
[15] Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra. •
[16] Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. •
[17] Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ?
[18] En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.
[19] Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. •
[20] Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos :
[21] qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.
[22] Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti.
[23] Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti. •
[24] Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est. •
[25] Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
[26] Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.
[27] Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : Peccavi etiam nunc : Dominus justus ; ego et populus meus, impii.
[28] Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
[29] Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra :
[30] novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.
[31] Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret :
[32] triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant. •
[33] Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
[34] Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum :
[35] et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi. •