Exodus, 40
[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
[2] Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii, •
[3] et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :
[4] et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
[5] et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
[6] et ante illud altare holocausti :
[7] labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
[8] Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
[9] Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :
[10] altare holocausti et omnia vasa ejus,
[11] labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
[12] Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
[13] indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat. •
[14] Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.
[15] Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
[16] Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, •
[17] et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. •
[18] Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. •
[19] Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
[20] Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
[21] ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi. •
[22] Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,
[23] locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.
[24] Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum, •
[25] et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.
[26] Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
[27] et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
[28] Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua. •
[29] Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,
[30] cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.
[31] Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,
[32] operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. •
[33] Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. •
[34] Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas :
[35] si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
[36] Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas. •