Exodus, 39
[1] De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi. •
[2] Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, •
[3] opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine, •
[4] duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
[5] et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.
[6] Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël :
[7] posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.
[8] Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta : •
[9] quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.
[10] Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
[11] In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.
[12] In tertio, ligurius, achates, et amethystus.
[13] In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
[14] Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.
[15] Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo :
[16] et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
[17] e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
[18] Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
[19] stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi. •
[20] Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
[21] et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :
[22] deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :
[23] et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum :
[24] tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi. •
[25] Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :
[26] et mitras cum coronulis suis ex bysso :
[27] feminalia quoque linea, byssina : •
[28] cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.
[29] Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini : •
[30] et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
[31] Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi. •
[32] Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, •
[33] opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus, •
[34] velum ; arcam, vectes, propitiatorium,
[35] mensam cum vasis suis et propositionis panibus ; •
[36] candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;
[37] altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
[38] et tentorium in introitu tabernaculi ;
[39] altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;
[40] tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri. •
[41] Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
[42] obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.
[43] Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis. •