logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Exodus, 37


add another edition

[1] Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.

[2] Et fecit illi coronam auream per gyrum,

[3] conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in altero.

[4] Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,

[5] et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.

[6] Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.

[7] Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii :

[8] cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,

[9] extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.

[10] Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.

[11] Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,

[12] ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.

[13] Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ

[14] contra coronam : misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.

[15] Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.

[16] Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.

[17] Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant :

[18] sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera :

[19] tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.

[20] In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia :

[21] et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.

[22] Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.

[23] Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.

[24] Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.

[25] Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua.

[26] Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.

[27] Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.

[28] Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.

[29] Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

Exodus, 37