Exodus, 36
[1] Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus. •
[2] Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, •
[3] tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat. •
[4] Unde artifices venire compulsi,
[5] dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.
[6] Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
[7] eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
[8] Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :
[9] quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.
[10] Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit. •
[11] Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,
[12] ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.
[13] Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.
[14] Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :
[15] unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga :
[16] quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.
[17] Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.
[18] Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.
[19] Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis. •
[20] Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
[21] Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
[22] Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.
[23] E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,
[24] cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.
[25] Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,
[26] cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.
[27] Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,
[28] et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :
[29] quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :
[30] ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.
[31] Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,
[32] et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.
[33] Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. •
[34] Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.
[35] Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :
[36] et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.
[37] Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :
[38] et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas. •