logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Exodus, 35


add another edition

[1] Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.

[2] Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.

[3] Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.

[4] Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :

[5] Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,

[6] hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

[7] pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,

[8] et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,

[9] lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.

[10] Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :

[11] tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :

[12] arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :

[13] mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :

[14] candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :

[15] altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :

[16] altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :

[17] cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,

[18] paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :

[19] vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

[20] Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,

[21] obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,

[22] viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.

[23] Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,

[24] argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.

[25] Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,

[26] et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.

[27] Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,

[28] aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.

[29] Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.

[30] Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,

[31] implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,

[32] ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,

[33] sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,

[34] dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :

[35] ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.

Exodus, 35