Exodus, 27
[1] Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. •
[2] Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære. •
[3] Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis. •
[4] Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.
[5] Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium. •
[6] Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :
[7] et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
[8] Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. •
[9] Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. •
[10] Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. •
[11] Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.
[12] In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.
[13] In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
[14] In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :
[15] et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. •
[16] In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.
[17] Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.
[18] In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.
[19] Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies. •
[20] Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper •
[21] in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël. •