logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Exodus, 23


add another edition

[1] Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

[2] Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

[3] Pauperis quoque non misereberis in judicio.

[4] Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.

[5] Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

[6] Non declinabis in judicium pauperis.

[7] Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.

[8] Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.

[9] Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.

[10] Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :

[11] anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.

[12] Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.

[13] Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.

[14] Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.

[15] Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.

[16] Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

[17] Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

[18] Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.

[19] Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

[20] Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.

[21] Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

[22] Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.

[23] Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.

[24] Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

[25] Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.

[26] Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.

[27] Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :

[28] emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.

[29] Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.

[30] Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

[31] Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.

[32] Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.

[33] Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.

Exodus, 23