logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Exodus, 21


add another edition

[1] Hæc sunt judicia quæ propones eis.

[2] Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.

[3] Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

[4] Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.

[5] Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :

[6] offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.

[7] Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.

[8] Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.

[9] Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.

[10] Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.

[11] Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

[12] Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.

[13] Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.

[14] Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

[15] Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

[16] Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.

[17] Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.

[18] Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :

[19] si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.

[20] Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.

[21] Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.

[22] Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.

[23] Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,

[24] oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,

[25] adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

[26] Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.

[27] Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.

[28] Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.

[29] Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.

[30] Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.

[31] Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.

[32] Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.

[33] Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,

[34] reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.

[35] Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.

[36] Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

Exodus, 21