logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Exodus, 20


add another edition

[1] Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

[2] Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

[3] Non habebis deos alienos coram me.

[4] Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

[5] Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

[6] et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

[7] Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

[8] Memento ut diem sabbati sanctifices.

[9] Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

[10] Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

[11] Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

[12] Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

[13] Non occides.

[14] Non mœchaberis.

[15] Non furtum facies.

[16] Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

[17] Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

[18] Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

[19] dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

[20] Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

[21] Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

[22] Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

[23] Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

[24] Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

[25] Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

[26] Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

Exodus, 20