logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Exodus, 1


add another edition

[1] Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :

[2] Ruben, Simeon, Levi, Judas,

[3] Issachar, Zabulon et Benjamin,

[4] Dan et Nephthali, Gad et Aser.

[5] Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.

[6] Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,

[7] filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.

[8] Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.

[9] Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.

[10] Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

[11] Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

[12] Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :

[13] oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,

[14] atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.

[15] Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,

[16] præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.

[17] Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.

[18] Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?

[19] Quæ responderunt : Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.

[20] Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.

[21] Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.

[22] Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.

Exodus, 1