logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Esther, 10


add another edition

[1] Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias :

[2] cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum :

[3] et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit : et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea, quæ ad pacem seminis sui pertinerent.

[4] Dixitque Mardochæus : A Deo facta sunt ista.

[5] Recordatus sum somnii, quod videram, hæc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit.

[6] Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.

[7] Duo autem dracones : ego sum, et Aman.

[8] Gentes, quæ convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum.

[9] Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes :

[10] et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.

[11] Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus :

[12] et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ.

[13] Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.

Esther, 10