logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

ad Ephesios, 6


add another edition

[1] Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.

[2] Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :

[3] ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.

[4] Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

[5] Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :

[6] non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,

[7] cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :

[8] scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.

[9] Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum.

[10] De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.

[11] Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :

[12] quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.

[13] Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare.

[14] State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,

[15] et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,

[16] in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :

[17] et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),

[18] per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :

[19] et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :

[20] pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.

[21] Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :

[22] quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.

[23] Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.

[24] Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.

ad Ephesios, 6