ad Ephesios, 5
[1] Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
[2] et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. •
[3] Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos : •
[4] aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio. •
[5] Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. •
[6] Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. •
[7] Nolite ergo effici participes eorum. •
[8] Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate : •
[9] fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate : •
[10] probantes quid sit beneplacitum Deo : •
[11] et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. •
[12] Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
[13] Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est. •
[14] Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. •
[15] Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes, •
[16] sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. •
[17] Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. •
[18] Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
[19] loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
[20] gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, •
[21] subjecti invicem in timore Christi.
[22] Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino : •
[23] quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ : ipse, salvator corporis ejus. •
[24] Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. •
[25] Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, •
[26] ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, •
[27] ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. •
[28] Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. •
[29] Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :
[30] quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
[31] Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. •
[32] Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. •
[33] Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.