ad Ephesios, 4
[1] Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, •
[2] cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
[3] solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. •
[4] Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. •
[5] Unus Dominus, una fides, unum baptisma. •
[6] Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. •
[7] Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. •
[8] Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus. •
[9] Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ? •
[10] Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
[11] Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, •
[12] ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi :
[13] donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi : •
[14] ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. •
[15] Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus : •
[16] ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate. •
[17] Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, •
[18] tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,
[19] qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam. •
[20] Vos autem non ita didicistis Christum,
[21] si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu, •
[22] deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. •
[23] Renovamini autem spiritu mentis vestræ, •
[24] et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. •
[25] Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra. •
[26] Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram. •
[27] Nolite locum dare diabolo : •
[28] qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
[29] Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. •
[30] Et nolite constristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis. •
[31] Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
[32] Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis. •