logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

ad Ephesios, 3


add another edition

[1] Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,

[2] si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis :

[3] quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,

[4] prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi :

[5] quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,

[6] gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium :

[7] cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.

[8] Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,

[9] et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit :

[10] ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,

[11] secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro :

[12] in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.

[13] Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quæ est gloria vestra.

[14] Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,

[15] ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur,

[16] ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,

[17] Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati,

[18] ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum :

[19] scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

[20] Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis :

[21] ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.

ad Ephesios, 3