logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

ad Ephesios, 1


add another edition

[1] Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.

[2] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

[3] Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,

[4] sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.

[5] Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suæ,

[6] in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.

[7] In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,

[8] quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia :

[9] ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,

[10] in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ;

[11] in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ :

[12] ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ;

[13] in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,

[14] qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.

[15] Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,

[16] non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis :

[17] ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,

[18] illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,

[19] et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,

[20] quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus :

[21] supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.

[22] Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,

[23] quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.

ad Ephesios, 1