Ecclesiastes, 7
[1] Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit ? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit ? •
[2] Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. •
[3] Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. •
[4] Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. •
[5] Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia. •
[6] Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi ; •
[7] quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. •
[8] Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius. •
[9] Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante. •
[10] Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. •
[11] Ne dicas : Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ? stulta enim est hujuscemodi interrogatio. •
[12] Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem. •
[13] Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo. •
[14] Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. •
[15] In die bona fruere bonis, et malam diem præcave ; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias. •
[16] Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ : justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. •
[17] Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. •
[18] Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. •
[19] Bonum est te sustentare justum : sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit. •
[20] Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis ; •
[21] non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. •
[22] Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ; •
[23] scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis. •
[24] Cuncta tentavi in sapientia. Dixi : Sapiens efficiar : et ipsa longius recessit a me, •
[25] multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam ? •
[26] Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium : •
[27] et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa. •
[28] Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem,
[29] quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi ; mulierem ex omnibus non inveni. •
[30] Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est ? et quis cognovit solutionem verbi ? •