logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Ecclesiastes, 6


add another edition

[1] Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines :

[2] vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud : hoc vanitas et miseria magna est.

[3] Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat : de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.

[4] Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.

[5] Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.

[6] Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia ?

[7] Omnis labor hominis in ore ejus ; sed anima ejus non implebitur.

[8] Quid habet amplius sapiens a stulto ? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?

[9] Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.

[10] Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.

[11] Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.

Ecclesiastes, 6