Ecclesiastes, 5
[1] Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui. •
[2] Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. •
[3] Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde : •
[4] multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
[5] Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo : Non est providentia : ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. •
[6] Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time. •
[7] Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio : quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ; •
[8] et insuper universæ terræ rex imperat servienti. •
[9] Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ; et hoc ergo vanitas. •
[10] Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ? •
[11] Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat ; saturitas autem divitis non sinit eum dormire. •
[12] Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitiæ conservatæ in malum domini sui. •
[13] Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium qui in summa egestate erit. •
[14] Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo. •
[15] Miserabilis prorsus infirmitas : quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ? •
[16] cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia. •
[17] Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus ; et hæc est pars illius.
[18] Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo : hoc est donum Dei.
[19] Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus. •