logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Ecclesiastes, 4


add another edition

[1] Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos,

[2] et laudavi magis mortuos quam viventes ;

[3] et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt.

[4] Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi ; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.

[5] Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens :

[6] Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.

[7] Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.

[8] Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens : Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.

[9] Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolumentum societatis suæ.

[10] Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.

[11] Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ; unus quomodo calefiet ?

[12] Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei ; funiculus triplex difficile rumpitur.

[13] Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum.

[14] Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ; et alius, natus in regno, inopia consumatur.

[15] Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.

[16] Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.

[17] Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.

Ecclesiastes, 4