logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Ecclesiastes, 3


add another edition

[1] Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo.

[2] Tempus nascendi, et tempus moriendi ; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.

[3] Tempus occidendi, et tempus sanandi ; tempus destruendi, et tempus ædificandi.

[4] Tempus flendi, et tempus ridendi ; tempus plangendi, et tempus saltandi.

[5] Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.

[6] Tempus acquirendi, et tempus perdendi ; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.

[7] Tempus scindendi, et tempus consuendi ; tempus tacendi, et tempus loquendi.

[8] Tempus dilectionis, et tempus odii ; tempus belli, et tempus pacis.

[9] Quid habet amplius homo de labore suo ?

[10] Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.

[11] Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.

[12] Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua ;

[13] omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.

[14] Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.

[15] Quod factum est, ipsum permanet ; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit.

[16] Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem :

[17] et dixi in corde meo : Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.

[18] Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.

[19] Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius : cuncta subjacent vanitati,

[20] et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.

[21] Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum ?

[22] Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat ?

Ecclesiastes, 3