Ecclesiastes, 12
[1] Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas : Non mihi placent ; •
[2] antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam ; •
[3] quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina ; •
[4] et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiæ carminis : •
[5] excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes. •
[6] Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam, •
[7] et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. •
[8] Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas. •
[9] Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat ; et investigans composuit parabolas multas.
[10] Quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos. •
[11] Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. •
[12] His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis ; frequensque meditatio, carnis afflictio est. •
[13] Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo, •
[14] et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit. •