logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Ecclesiastes, 11


add another edition

[1] Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.

[2] Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram.

[3] Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.

[4] Qui observat ventum non seminat ; et qui considerat nubes numquam metet.

[5] Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.

[6] Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit.

[7] Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.

[8] Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.

[9] Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ : et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.

[10] Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua : adolescentia enim et voluptas vana sunt.

Ecclesiastes, 11