Ecclesiastes, 10
[1] Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia. •
[2] Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius. •
[3] Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat. •
[4] Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima. •
[5] Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis : •
[6] positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. •
[7] Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos.
[8] Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber. •
[9] Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis. •
[10] Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. •
[11] Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. •
[12] Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum ; •
[13] initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
[14] Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit ; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ? •
[15] Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. •
[16] Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. •
[17] Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam. •
[18] In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. •
[19] In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes ; et pecuniæ obediunt omnia. •
[20] In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti : quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam. •